라틴어 문장 검색

Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit.
또 주님께서 당신 백성의 상처를 싸매 주시고 당신의 매를 맞아 터진 곳을 낫게 해 주시는 날 달빛은 햇빛처럼 되고 햇빛은 일곱 배나 밝아져 이레 동안의 빛을 한데 모은 듯하리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장26)
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
해는 너에게 더 이상 낮을 밝히는 빛이 아니고 달도 밤의 광채로 너에게 비추지 않으리라. 주님께서 너에게 영원한 빛이 되어 주시고 너의 하느님께서 너의 영광이 되어 주시리라. (불가타 성경, 이사야서, 60장19)
Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
다시는 너의 해가 지지 않고 너의 달이 사라지지 않으리니 주님께서 너에게 영원한 빛이 되어 주시고 이제 네 애도의 날들이 다하였기 때문이다. (불가타 성경, 이사야서, 60장20)
luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:62)
maligni infecundi, quia malignum veteres exiguum dicebant, ut ipse alibi "quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1792)
quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:2)
ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:7)
et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via quae ferebat Verruginem excluderent, fuere obvii, proeliumque ante lucem - sed luna pernox erat - commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 330:2)
clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, luna in suam lucem emersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:2)
Silente luna fabam vellito ante lucem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:1)
sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum difficilis magis ad credendum constet, itemque nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam, quod non paulatim minuant mirarier omnes, principio caeli clarum purumque colorem quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, lunamque et solis praeclara luce nitorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:15)
per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 41:1)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:2)
quorum supereminet unus ut meritis sic sede locus, qui continet alta scrutantes ratione viros quid machina caeli, quid tellus, quid fossa maris, quid turbidus aer, quid noctis lucisque vices, quid menstrua lunae incrementa parent, totidem cur damna sequantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium16)

SEARCH

MENU NAVIGATION