라틴어 문장 검색

"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti?
당신께서 저를 우유처럼 부으시어 치즈처럼 굳히지 않으셨습니까? (불가타 성경, 욥기, 10장10)
Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
제 몸을 돌보지 않고 쌓기만 하는 자는 다른 이들을 위하여 모으는 것이니 그의 재산으로 남들만 흥청거릴 뿐이다. (불가타 성경, 집회서, 14장4)
Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:2)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Hec ferit, hec mulcet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:6)
De se producit radius cum sole calorem Qui mulcens urit, urendo mulcebris et ardens Mitigat, incendens demulcet, temperat urens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:26)
Materiam purus traducit ab aere sanguis, Nec iam luxuriat proprio torrente superbus, Sed pacem seruat reliquis humoribus humor Sanguineus nullasque mouet cum fratribus iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:6)
Nam capitis pars anterior uestita capillis Luxuriat, dum caluiciem pars altera luget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:9)
- Ubi populus in itinere suo illicite luxuriatur, praesidium Ancras funditus diruens, sata et segetes vicinas Turcorum succidens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 15:2)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)
Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:6)
Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:7)
Et dictitabant, his praesentibus quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum ni sedatius ageret in immodica rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 3:2)
Hunc beat, hunc mulcet ramose gloria frontis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION