라틴어 문장 검색

"Certe si divini puelli - quod absit - haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam."
(아풀레이우스, 변신, 5권137)
At spiritus ille vini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flavam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:5)
Notetur itaque utrum flamma lychni (quam facile est per colorem a flamma spiritus vini distinguere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:6)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Dependent lychni laquearibus aureis, sicut Ennius in nono:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 18:1)
Lychnorum lumina bis sex, et Lucretius in quinto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 18:2)
Quin etiam nocturna tibi terrestria quae sunt Lumina, pendentes lychni, Lucretius in primo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 18:3)
— Porro clinopodas lychnosque Diximus σεμνῶς ante pedes lecti atque lucernas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 18:4)
lychni Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72612)
a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72613)
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni, Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1415)
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:2)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
haec opifex apis aërio rore liquat tenuique thymo, nexilis inscia conubii.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum20)

SEARCH

MENU NAVIGATION