라틴어 문장 검색

Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, et benedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suis et dedit mulieribus, quae secum erant.
이스라엘의 모든 여자가 유딧을 보러 달려와서 그를 축복하고, 그들 가운데 몇 사람은 유딧을 위하여 춤을 추었다. 유딧은 잎이 무성한 가지들을 가져다가 자기와 함께 있는 여자들에게 나누어 주었다. (불가타 성경, 유딧기, 15장12)
Jam coeli faciem tempestatesque futuras Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:11)
Frangat Lyaei lympha superbiam, Bacchi furorem flumina temperent:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:3)
nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis, linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos Lares collocaret, et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret epulas.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:5)
Cedo tuum pedem mi, lymphis flavis fulvum ut Pulverem Manibus isdem, quibus Ulixi saepe permulsi, abluam, Lassitudinemque minuam manuum mollitudine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 14:2)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
Eous rector consulque futurus pectebat dominae crines et saepe lavanti nudus in argento lympham gestabat alumnae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:67)
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei non defensuros implorat Lydia thyrsos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:178)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
lympharum dominum nimium miraberis, hospes, inter dura viae balnea qui posuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De balneis Quintianis quae in via posita erant2)
amissum lymphis reparant impune vigorem, pacaturque aegro luxuriante dolor
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus40)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
hoc si Maeonias cinctu graderere per urbes, in te pampineos transferret Lydia thyrsos, in te Nysa choros;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:361)
ebria Maeonius firmat vestigia thyrsus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:8)
inde salutato libatis Thybride lymphis excipiunt arcus operosaque semita vastis molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:223)

SEARCH

MENU NAVIGATION