라틴어 문장 검색

enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:30)
Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 9:1)
Torcularia praecipue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur ac frigoribus magnis conficitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 18:1)
tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 16:3)
Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, retibus adsiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V45)
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII6)
Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:10)
Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:2)
inmane est vitium dare milia terna macello angustoque vagos piscis urgere catino.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:16)
omnes compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 127)
ego eo in macellum, ut piscium quidquid ibist pretio praestinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 237)
Olearia autem ita est conlocanda, ut habeat a meridie calidisque regionibus lumen;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION