라틴어 문장 검색

Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 15:1)
Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, 'effeminatur.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 11:1)
Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, retibus adsiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V45)
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII6)
Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:5)
nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte volumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 3:1)
inmane est vitium dare milia terna macello angustoque vagos piscis urgere catino.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:16)
ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt.
(세네카, 행복론, Liber IV 6:1)
quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 338)
ego eo in macellum, ut piscium quidquid ibist pretio praestinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 237)

SEARCH

MENU NAVIGATION