라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 6:1)
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:5)
Inuidus alterius macrescit rebus opimis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0235)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, Amisit testes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXIII Capones1)
invidus alterius macrescit rebus opimis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 234)

SEARCH

MENU NAVIGATION