라틴어 문장 검색

Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:1)
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 6:1)
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:5)
item lautitiarum inuidiam, cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex instrumento regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:2)
Inuidus alterius macrescit rebus opimis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0235)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos, Aurea solus habes, murrina solus habes, Massica solus habes et Opimi Caecuba solus, Et cor solus habes, solus et ingenium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXVI1)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Si te delectat numerata pecunia, vende Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXX6)
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, Amisit testes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXIII Capones1)
nec murrina picta nec aurum Sume:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CX Surrentinum2)
invidus alterius macrescit rebus opimis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 234)
Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:3)
aras tus, murrinus, omnis odor complebat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 44)

SEARCH

MENU NAVIGATION