라틴어 문장 검색

Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
nam et vino pulcherrimo atque copioso memet madefeceram et unguento fragrantissimo prolubium libidinis suscitaram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:12)
et quod alteri corpori facile adhaeret, idque madefacit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:11)
madens siccare, siccus madefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장54)
cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장13)
si vero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장45)
Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino vel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo velare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장29)
Idemque etiam decocta lentiscus praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장34)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장30)
apii semen, narcissi radix, omphacium alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장4)
bdellis, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. II.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장88)
aristolochiae, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장94)
Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장45)
Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장140)
at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION