라틴어 문장 검색

Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.
(세네카, 옥타비아 3:17)
genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)
Volui Chalinum, si domi esset, mittere tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 87)
conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 3 1:1)
itaque eum malui properare Romam quam ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam illi offerrem aut ab illo aspici paterer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 2:3)
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:4)
non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eundem luctum vocem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 4:3)
Dixit eis Israel: " Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem? ".
그래서 이스라엘이 “너희는 어찌하여 아우가 또 있다는 소리를 해서 나를 괴롭히느냐?” 하고 말하자, (불가타 성경, 창세기, 43장6)
Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".
그런데 너희가 이 아이마저 나에게서 데려갔다가 무슨 변이라도 당하게 되면, 너희는 이렇게 백발이 성성한 나를, 비통해하며 저승으로 내려가게 하고야 말 것이다.’ (불가타 성경, 창세기, 44장29)
In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore.
또 너희는 그 민족들 가운데에서 쉬지 못할 뿐 아니라, 발바닥이 쉴 곳조차 찾지 못할 것이다. 거기에서 주님께서는 너희 마음이 떨리고 눈이 어두워지고 얼이 빠지게 하실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장65)
Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel.
그러고는 자기들 가운데에서 낯선 신들을 치워 버리고 주님을 섬기니, 주님께서는 더 이상 이스라엘의 고통을 보고 계실 수 없었다. (불가타 성경, 판관기, 10장16)
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ".
그러니 당신 여종을 좋지 않은 여자로 여기지 말아 주십시오. 저는 너무 괴롭고 분해서 이제껏 하소연하고 있었을 뿐입니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 1장16)
Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam,
‘탄식을 잊고 슬픈 얼굴을 지워 쾌활해지리라.’ 생각하여도 (불가타 성경, 욥기, 9장27)
Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
제가 유죄라면 저에게는 불행이고 무죄라 해도 머리를 들 수 없을 것입니다. 수치로 가득한 저는 저의 비참함을 잘 알고 있습니다. (불가타 성경, 욥기, 10장15)
Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
또 자네는 고통을 잊고 그것을 흘러간 물처럼 되돌아볼 수 있겠지. (불가타 성경, 욥기, 11장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION