라틴어 문장 검색

vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:4)
Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub.
땅을 갈며 밭에서 일하는 이들은 클룹의 아들 에즈리가 관리하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 27장26)
Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.
그때에 그곳에서 이렇게 쓰러진 자는 창살 없는 감옥에 갇혀 꼼짝도 못하였습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장16)
Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?
이 웅변가 말고 다른 이의 목소리가 진실로 시간의 목격자요, 진리의 빛이자, 기억의 생명이요, 삶의 스승이고, 과거의 전령인 역사를 영원으로 인도하고 있는가? (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:1)
" Talem et filii prophetarum, Helyseo adherentes, vitam referuntur duxisse, de quibus ipse quoque Jheronimus, quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum, inter cetera ita scribit:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:17)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Hinc est etiam quod arithmetica, quae tota circa proportiones numerorum consistit, mater et magistra caeterarum artium dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:7)
Novus ergo miles amoris ac in amore rudis te mihi peto magistram et tua doctrina plenius erudiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:11)
Quas autem poenas vivendo patiuntur amantes, licet plurimum sit superius enarratum, tamen non mihi videtur quemquam posse plenius erudiri nisi fuerit magistra experientia eruditus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:4)
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:1)
Non morbo, non tristicia, non mente magistra Degenerat caput in terram, sed uultus in astris Heret et archanum celi causasque fugaces Venatur uisus, mentis preambulus, illi Nunciat et crebro mentem docet asecla mentis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:2)
Predictos Racio, propria racione magistra, Sub iuga cogit eqos, themoni federat, urget Effrenes, ligat indomitos frenatque uagantes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:1)
Hiis uerbis gauisa, poli regina benigno Reddidit affatu quod se preberet eunti Consortem callisque ducem gressusque magistram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:11)
Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:150)
Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C] irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION