라틴어 문장 검색

Disperdat Dominus universa labia dolos et linguam magniloquam.
주님께서는 간사한 모든 입술과 허황된 것을 말하는 혀를 잘라 버리시리라. (불가타 성경, 시편, 12장4)
Hi sunt qui magniloqua commendationis tuba in [0469D] divitum auribus clangunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:3)
Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 50:3)
Et intra duos aut tres dies super pegma in area palatii Westmonasteriensis erectum, compedibus vinctus et cippo clausus, per integrum diem sedit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:9)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장11)
mobile ponderibus descendat pegma reductis inque chori speciem spargentes ardua flammas scaena rotet varios et fingat Mulciber orbis per tabulas impune vagus pictaeque citato ludant igne trabes et non permissa morari fida per innocuas errent incendia turres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:167)
atque illi modo cauti ac sapientes prompti post eventum ac magniloqui erant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:1)
bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 2:2)
nam plurima dixit in laevum conversus, at illi dextra iacebat belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV49)
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum, Pallida quam rubri diluit unda croci.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII2)
unde ho- dieque consuetudo permansit, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 242)
nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
" Talia magniloquo tumidus memoraverat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis, primos suspensus in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:4)
"tabulis superne strata texunt pulpita rimosa rari pegmatis conpagibus, scindunt subinde vel terebrant aream crebroque lignum perforant acumine, pateat minutis ut frequens hiatibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1425)

SEARCH

MENU NAVIGATION