라틴어 문장 검색

GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est investigatio.
주님은 위대하시고 드높이 찬양받으실 분 그 위대하심은 헤아릴 길 없어라. (불가타 성경, 시편, 145장3)
Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus;
만물의 주님께서는 누구 앞에서도 움츠러들지 않으시고 누가 위대하다고 하여 어려워하지도 않으신다. 작거나 크거나 다 그분께서 만드셨고 모두 똑같이 생각해 주신다. (불가타 성경, 지혜서, 6장7)
Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:5)
Die [Satur]^{ni}, Mart. 5. hor. 11½. P.M. Cometa existente in T, recta MT aequalis erat ½ML, & recta LT producta transibat inter B & F, quadruplo vel quintuplo propior F quàm B, auferens à BF quintam vel sextam ejus partem versus F. Et MT producta transibat extra spatium BF ad partes stellae B, quadruplo propior existens stellae B quam stellae F. Erat M stella perexigua quae per Telescopium videri vix potuit, & L stella major quasi magnitudinis octavae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 24:1)
ATILIUS REGULUS in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a mercennariis desertus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha1)
Dolor distentioque vehemens est, et maior quam pro magnitudinem tumoris, interdum etiam febricula.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장176)
Dolor distentioque uehemens est, et maior quam pro magnitudine tumoris, interdum etiam febricula.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:2)
Dolor distentioque vehemens est, et major quam pro magnitudine tumoris;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 35:2)
nondum enim templum Herculis fuerat, sed ara tantummodo, quam maximam dicit ex magnitudine fabricae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1795)
aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 129:4)
Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de inreligiositate provenit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:1)
Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 285:1)
et pro magno delicto amercietur secundum magnitudinem delicti, salvo contenemento suo;
(Magna Carta 22:2)
majus videbatur stellis primae magnitudinis, & Decem. 16.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:19)
Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION