라틴어 문장 검색

Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:8)
Quod columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:7)
enimuero animo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest?
(아풀레이우스, 변명 23:5)
qui semper eodem ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut respuendi.
(아풀레이우스, 변명 88:7)
ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:8)
sic istis, quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valetudini,doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:2)
Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 10:1)
Ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec malitia continget ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 82:3)
deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
Ut corvus malitiam, sic virtutem columba exprimit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:1)
deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnaviter contendent, quod fieri non potest nisi aut per virtutem aut per malitiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:20)
virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장5)
interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:3)
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 70:1)
Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION