라틴어 문장 검색

respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
idem Corbulo plurima per Italiam itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta et impervia clamitando, executionem eius negotii libens suscepit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장10)
nullius rei neque praes neque manceps factus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 3:1)
non negauerim iactatum a quibusdam Petronis patrem e regione Transpadana fuisse mancipem operarum, quae ex Vmbria in Sabinos ad culturam agrorum quotannis commeare soleant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 4:1)
neque ulla vota litoralibus diis sibi esse facta, cum veniret a mari novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 46)
sane et 'litoreis' et 'litoralibus' dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 438)
unde 'actaeo' litorali debemus accipere - ut "at procul in sola secretae Troades acta" - , non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 244)
quidam volunt *̓αττικη`ν primo vocitatam *̓ακτικη`ν, quia sit litoralis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4627)
vestri enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium mancipem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 28:13)
sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 3 3:1)
erat enim curata nobis pecunia Valeri mancipis nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 5:4)
manceps fit Chrysogonus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:4)
mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 3:1)
Manceps convenitur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:3)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION