라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
Morte Philippi universum regnum Hispaniae ad Ferdinandum rediit statu pristino, praecipue per infirmitatem Ioannae filiae suae, quae maritum suum unice diligens (ex quo multos susceperat liberos), nec minus ab eo adamata (utcunque pater eius quo Philippo invidiam faceret apud populum Hispanae morose eum erge uxorem suam se gessise divulgaverat), mariti sui obitum impatienter ferebat, et inde in maniam plane cedidit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:6)
Ger- maniam decoravit altissimorum hominum exercitibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 2:1)
an Augustum fessa aetate totiens in Ger- manias commeare potuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장3)
at Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장6)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:1)
factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:4)
si quae inciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et mania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 4:4)
Brachi moderate proiectio, remissis humeris atque se in proferenda mania digitis, continues et decurrentes locos maxime decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION