라틴어 문장 검색

Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:6)
Ad quos Iosue ait: " Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis?
그래서 여호수아가 이스라엘 자손들에게 말하였다. “너희는 언제까지 주 너희 조상들의 하느님께서 너희에게 주신 땅을 차지하러 가지 않고 꾸물거릴 작정이냐? (불가타 성경, 여호수아기, 18장3)
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
너희는 얼마나 더 맞으려고 자꾸만 반항하느냐? 머리는 온통 상처투성이고 마음은 온통 골병들었으며 (불가타 성경, 이사야서, 1장5)
Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
이제 저희는 모두 부정한 자처럼 되었고 저희의 의로운 행동이라는 것들도 모두 개짐과 같습니다. 저희는 모두 나뭇잎처럼 시들어 저희의 죄악이 바람처럼 저희를 휩쓸어 갔습니다. (불가타 성경, 이사야서, 64장5)
Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
예수님께서는 배에서 내리시어 많은 군중을 보시고 가엾은 마음이 드시어, 그들 가운데에 있는 병자들을 고쳐 주셨다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 14장14)
Respondit ei languidus: " Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ".
그 병자가 예수님께 대답하였다. “선생님, 물이 출렁거릴 때에 저를 못 속에 넣어 줄 사람이 없습니다. 그래서 제가 가는 동안에 다른 이가 저보다 먼저 내려갑니다.” (불가타 성경, 요한 복음서, 5장7)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
그의 살갗에 닿았던 수건이나 앞치마를 병자들에게 대기만 해도, 그들에게서 질병이 사라지고 악령들이 물러갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장12)
pervius est Acheron iam languidus et remeare licet soli tibi nec te fata tenent post funera?
병약한 아케론 강이 통행 가능하여, 오직 너에게만 되돌아오는 것이 허락되었느냐? 장례 이후에 운명이 너를 더 이상 붙잡지 않고 있느냐? (세네카, Hercules Oetaeus 28:9)
Vulgare plectrum, languidaeque Respuis officium Camoenae.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:2)
Nec uiole marcent, quamuis rosa floris honore Splendeat aut cultus componat lilia candor.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:4)
Tentoria vero intrantes, quotquot repererunt languidos ac debiles, clericos, monachos, mulieres grandaevas, pueros sugentes, omnemque aetatem gladio exstinxerunt, solummodo puellas teneras et moniales, quarum facies et forma oculis eorum placere videbatur, juvenesque imberbes et vultu venustos abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:4)
Econtra Arabes fortiter repugnantes, ac praedam abducentes, pedites Christianos saepius in fugam remittebant, quin etiam equitem adhuc languidum proximo cursu eos urgentem peremerunt, ipsius capite amputato, et secum deportato in sacculis armigerorum suorum, in quibus equorum pabula ferre consueverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:4)
alterum in sustentatione hospitalis languidorum caeterorumque invalidorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:2)
Nam prudensnunquam otio marcet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:5)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION