라틴어 문장 검색

adulteri marito non adsurrexerunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 9:14)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 1:2)
ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii quondam emerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:3)
Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 94:3)
redit maritus, accusat adulterii ex suspicione.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.8)
ea diu paelex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex ministris Octaviae impulit servilem ei amorem obicere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장3)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
hoc adulterium non putas quod marito conciliante committitur?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.21)
Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:1)
Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:6)
Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum matrimonium promittens ac nuptias eius pactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장1)
an tunc liceat adulterium filio uindicare, cum maritus non adest;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 5:7)
Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 44:1)
paucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens et maritis permissa:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION