라틴어 문장 검색

quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet.
(아풀레이우스, 변명 70:10)
Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 7:2)
comitatae profugos liberos matres, secutae maritos in exilia coniuges:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장2)
Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent divitiae spoliisque diu quaesita supellex pulsaretque tuas ululatus coniugis aures, coniugis, invicto dudum quae freta marito demens Ausonidum gemmata monilia matrum Romanasque alta famulas cervice petebat!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:246)
igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae matris sequi monet retinere vitam filiaeque communi subsidium unicum non adimere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장3)
quam vix, si castra mariti Victoris peteret, siccis dimittere matres Iam poterant oculis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:31)
At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeventa, descivit ab obsequio mariti, eamque prodidit vicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:7)
viduae, quibus ille maritos abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres insultantque alacres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:260)
Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:2)
sane Ceres a Iove postea meruisse dicitur, ut Proserpina sex esset cum matre mensi- bus, sex cum marito:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 397)
Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:1)
a fratre frater, dextera gnati parens cecidit, maritus coniugis ferro iacet perimuntque fetus impiae matres suos;
(세네카, 파이드라 7:30)
matrem vero familias eam esse, quae in mariti manu manicipioque, aut in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam in familiam quoque mariti et sui heredis locum venisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4765)
sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)
Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes cantatur, peperit fratres Iocasta marito et Pelopea sibi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:173)

SEARCH

MENU NAVIGATION