라틴어 문장 검색

Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: " Da mihi liberos, alioquin moriar ".
라헬은 자기가 야곱에게 아이를 낳아 주지 못하는 것 때문에, 언니를 시샘하며 야곱에게 말하였다. “나도 아이를 갖게 해 주셔요. 그러지 않으시면 죽어 버리겠어요.” (불가타 성경, 창세기, 30장1)
"Sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscio quodam tramite, iam die labente, accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius obtinebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권203)
sed in praecipuo pavore Agrippina, vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius soror, parem sibi claritudinem credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장6)
non magis tibi nego quidquam quam soror tua marito?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 14:14)
"sorori necdum maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 8:5)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:19)
"Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis annuat, ut sorores videat, luctus mulceat, ora conferat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권44)
"sic ille novae nuptae precibus veniam tribuit, et insuper quibuscumque vellet eas auri vel monilium donare concessit, sed identidem monuit ac saepe terruit, nequando sororum pernicioso consilio suasa de forma mariti quaerat, neve se sacrilega curiositate de tanto fortunarum suggestu pessum deiciat nec suum postea contingat amplexum."
(아풀레이우스, 변신, 5권45)
unico gaudens mulier marito prodeat iustis operata sacris et soror clari ducis et decorae supplice vitta virginum matres iuvenumque nuper sospitum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 142)
"Nil aliud repperies, mi soror quam vel mendacio istam pessimam feminam confingere vel formam mariti sui nescire;"
(아풀레이우스, 변신, 5권134)
Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 16:2)
Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:2)
"Et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:66)
"illa Paphon veterem centumque altaria linquens nec vultu nec crine prior solvisse iugalem ceston et Idalias procul ablegasse volucres fertur, erant certe, media quae noctis in umbra divam alios ignes maioraque tela gerentem Tartareas inter thalamis volitasse sorores vulgarent, utque implicitis arcana domorum anguibus et saeva formidine nupta replesset limina nec fidi populum miserata mariti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권34)

SEARCH

MENU NAVIGATION