라틴어 문장 검색

mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis;
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:2)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
Eodem modo si, ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem injecisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:1)
Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI134)
Femineum lucet sic per bombycina corpus, Calculus in nitida sic numeratur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII3)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)
Splendida ne madidi violent bombycina crines, Figat acus tortas sustineatque comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIV Acus aurea1)
eadem haec Cianos, Abydenos, Aenios, Maronitas, Thasios, Parios, Samios, Larisenses, Messenios hinc ex Achaia existimate queri, graviora acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 349:1)
per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque fines, nuntiatur victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 376:1)
Romani victores ad vicum Maronitarum - Salen appellant - posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 510:1)
postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 510:2)
et Maronitarum exsules venerant, pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 263:1)
vocari Maronitas iuberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 308:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION