라틴어 문장 검색

Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVIII4)
Secundus est a matre nutricis dolor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 713)
Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 875)
sorori autem in Orientalium Saxonum prouincia, in loco, qui nuncupatur In Berecingum, in quo ipsa Deo deuotarum mater ac nutrix posset existere feminarum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:4)
amantes vero illam oportet semper tanquam matrem et amoris amplexari nutricem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:14)
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 333)
Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:1)
sane veteres etiam nutrices matres vocabant, ut ait Plautus in Menaechmis et mater non possit dignoscere, quae mammam dabat (Men.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6324)
nam pridem suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum et inservire liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 4:1)
Hae sunt nutrices discordiae, sorores insaniae, intemperantiae matres, immunditiae venatrices.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:14)
sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 1:2)
quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 1:2)
formatum Fortunae habitum cum divite cornu sacratumque domi lapidem consistere parvus spectarat matremque illic pallere precantem, mox umeris positus nutricis trivit et ipse inpressis silicem labris, puerilia vota fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권74)
Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,dum adhuc teneri sunt, ad unam, quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 7:1)
puero opust cibo, opus est matri autem, quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo , opus est farina, porro opus est totum diem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION