라틴어 문장 검색

Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
저희는 아비 없는 고아들이 되고 저희의 어미는 과부가 되었습니다. (불가타 성경, 애가, 5장3)
Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem.
나는 그들 가운데 과부의 수를 바닷가의 모래보다 더 많게 하였다. 젊은이들의 어머니들을 치도록 한낮에 파괴자를 불러들였다. 그리하여 불안과 공포가 갑자기 그들을 덮치게 하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 15장8)
4. Quatenus autem ad sponsam suam Elizabetham, literas ad eam misit, ut quam primum Londinum se conferret, ibique cum regina vidua matre sua maneret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:1)
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:1)
Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:6)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)
Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:1)
nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum - et matrem viduam fratremque monachum - cur se alienus interserit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:11)
cum tibi nec Peleus aderat nec caerula mater, Scyria nec viduo Deidamia toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 98)
- blande matrumque patrumque vulnera, qui viduos potui mulcere dolores, ille ego lugentum mitis solator, acerbis auditus tumulis et descendentibus umbris, deficio medieasque manus fomentaque quaero vulneribus, sed summa, meis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum22)
Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:30)
regia miseri senes vacua relicti, totque per thalamos vident praeter Lacaenam ceteras viduas nurus, tot illa regum mater et regimen Phrygum, fecunda in ignes Hecuba fatorum novas experta leges induit vultus feros:
(세네카, 아가멤논 12:16)
aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:42)
viduae, quibus ille maritos abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres insultantque alacres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:260)
filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset.
(아풀레이우스, 변명 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION