라틴어 문장 검색

Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
너희는 너희 어머니의 자매나 너희 아버지의 누이의 치부를 드러내서는 안 된다. 그것은 자기의 몸을 내보이는 것이다. 너희는 그 죗값을 져야 한다. (불가타 성경, 레위기, 20장19)
Adfuit in eodem regis comitatu quidam Turcorum adolescens strenuus, Mahumet nomine, in armis et numero centum sagittariorum Turcorum, qui vitrici sui avaritia et industria a paterna sede et a terra Damascenorum expulsus, nunc cum rege foedus percussit, quatenus in omni militari auxilio fidelis et promptus illi haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:9)
haec ergo ab inuita Pudentilla - patietur enim me, uti res fuit, ita dicere - aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.
(아풀레이우스, 변명 91:6)
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur.
(아풀레이우스, 변명 94:7)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
"reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem?"
(아풀레이우스, 변명 101:2)
"Sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi viduam utique contemnis, nec vitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem me tuis."
(아풀레이우스, 변신, 5권234)
Deinde habet materteram, cuius vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo - neque enim possem aliter vel deberem, - non quidem invitus accepit, immo etiam gratulatus est;
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem6)
Itaque infensus animi clam in Flandriam aufugit ad materteram suam ducissam Burgundiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:5)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum aetate uberrimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장9)
tum censuit Asinius Gallus, cuius liberorum Agrippina matertera erat, petendum a principe ut metus suos senatui fateretur amoverique sineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장3)
ceterum urbe repetita hereditatem adiit, dubitante matre, uitrico uero Marcio Philippo consulari multum dissuadente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 2:3)
cuncta magnifice, inpensa matris ac uitrici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 1:4)
neque aut matri suppliciter precanti aut uitrico deseri se etiam in senatu conquerenti ueniam dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION