라틴어 문장 검색

Sed si quis sine fide venturi eos salvari posse contradicat, quomodo id comprobare poterit, quod in eum scilicet non crediderint, quem etiam per gentilem feminam, id est Sibyllam multo fere apertius quam per omnes prophetas vaticinatum viderint?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:6)
Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:3)
Eo, inquit, tempore nonnulli sibyllam Erithream vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam, et sunt ejus XXVIII versus, qui (sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus) hoc continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:11)
Infert etiam Lactantius quaedam de Christo vaticinia sibyllae:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:3)
) Quae apertissimam de Incarnatione Filii Dei continent prophetiam, ipso fortassis poeta ignorante, quae in Sibylla vel in eo Spiritus sanctus loqueretur, sicut de Caipha contigit, dicente, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:16)
nec Sibyllae vel Virgilii vaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:6)
Non aeque exultat flagranti corde Sibylla, Hospite cum tumet incluso, et praecordia sentit
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:5)
Hoc autem fatum vocant mathematici;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 10:3)
Non causatum, quia hoc regulatur fato, ut dicunt mathematici;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 17:2)
Namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante Magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens, quod (ut docent mathematici concinentes), ambitus terrae totius, quae nobis videtur immensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 4:1)
Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 11:3)
Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:5)
Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus (ut memorat vulgus) colloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos exsertabat, omni humanitatis invitamento ad prodenda quae sciret vel fingeret, lacessitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 6:1)
Hi velut fata natalicia praemonstrantes, aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad habitum composita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 11:2)
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION