라틴어 문장 검색

quis enim ignorat matrimonia liberorum suscipiendorum gratia iniri?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3275)
primum ei matrimonium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui bello Perusino profugus pace inter Sex.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장2)
et Romae cum Cereri sacra fiunt, observatur ne quis patrem aut filiam nominet, quod fructus matrimonii per liberos constet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5817)
nam ubi non est iustum matrimonium, liberi matrem sequuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3285)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:15)
vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 34:2)
nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:5)
si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 7:9)
Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iubae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:2)
alii hoc putant rectius, matronam dici quae in matrimonium cum viro convenerit et in eo matrimonio manserit, etiam si liberi nondum fuerint:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4763)
"Ergo ipse Oxyartis Persae filiam mecum matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva liberos tollere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 8:10)
an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 7:5)
"Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION