라틴어 문장 검색

Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:1)
VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 2:1)
Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit 'manubias' et 'praedam,' si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 5:1)
CONDIGNE mehercule et condecore Chrysippus, in librorum qui inscribuntur Περι` Καλοῦ και` ̔Ηδονῆσ primo, os et oculos Iustitiae vultumque eius severis atque venerandis verborum coloribus depinxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 2:1)
De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 1:1)
stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηρου`σ και` φορτικούσ dicerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 11:2)
Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 6:1)
Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:4)
In magnum mehercule vos periculum impulit.
(카이사르, 아프리카 전기 16:4)
de iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum aboliturus, saepe iactauit se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter eum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 2:3)
"Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil praeter falcatos currus emisero."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:20)
"Et, mehercule, referent."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:10)
"Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem finito post mortem illius odio parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:35)
"qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti non possum, qui a praesente damnatus sum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:7)
"Non, mehercule, ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION