라틴어 문장 검색

Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:11)
Idemque perenniter exercendo, ex nimia ejusdem petitione principii, nugatoria motio videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:30)
Illic cornix ventura prognosticans, nugatorio concitabatur garritu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:101)
Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:7)
Honorare ergo debesDominum de tua substantia, et cum usuris melioratam accipies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:16)
Litteratura enimquelibet meliorare debet, quia ut ait Cassiodorus, "Non aliqua in mundopotest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 81:4)
secundo, ut secretum tuumtibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:2)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)
Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:3)
quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 4:2)
tota res Vellei nugatoria est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 108:6)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 3:4)
' quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:3)
verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION