라틴어 문장 검색

atque ibi Herodes Demus, inquit, huic aliquid aeris, cuicuimodi est, tamquam homines, non tamquam homini, et iussit dari pretium panis triginta dierum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 7:2)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장80)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:5)
Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, frictiones, cibos:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 14:6)
quae quamquam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus, qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli singulas addiderunt, - his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum in animo atque in virtute posuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 39:2)
Nam apud Graecos, cuicuimodi essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam, hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere, nisi ut auderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 94:1)
inde cum ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime cuicuimodi sunt scribas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 7:2)
quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:2)
qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 5:2)
volebam ad te Marionem remittere quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 5 1:8)
vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:4)
superest enim nobis hoc, cuicuimodi est, otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:5)
equidem me etiam conscripturum arbitror - ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:2)
obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:8)
- Adeone per me videor tibi meliuscula?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION