라틴어 문장 검색

est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:2)
Tum perculit horror Membra ducis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:23)
Mihi frigidus horror membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:5)
mihi frigidus horror membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 133:4)
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:1)
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1105)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장15)
Frigus uoco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:3)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:3)
Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:9)
me luridus occupat horror spectantem vultus etiamnum caede madentes crudelesque manus et inanem luminis orbem membraque et humano concretam sanguine barbam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:2)
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
해 질 무렵, 아브람 위로 깊은 잠이 쏟아지는데, 공포와 짙은 암흑이 그를 휩쌌다. (불가타 성경, 창세기, 15장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION