라틴어 문장 검색

Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
기억해 주십시오, 제 목숨이 한낱 입김일 뿐임을. 제 눈은 더 이상 행복을 보지 못할 것입니다. (불가타 성경, 욥기, 7장7)
Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas, quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea quae vidisse meminimus expedire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 2:1)
Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:1)
Terentius "memini videre, quo aequior sum Pamphilo, si se illam in somnis". relicti deserti at- que contempti;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1279)
et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 24 4:1)
qua re velim mihi ignoscas, si illius voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 75 1:4)
forma bona Memini videre:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 549)
si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus velitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 94:1)
cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 475:1)
Stasimvs Quom considero, meminisse videor fieri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 43)
Nec, qualem meminere, vident:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:46)
Etenim recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 24:1)
quamvis spernat voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:15)
eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:1)
vidisse senem ordo est 'memini vidisse'. dicimus autem et 'memini videre':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1278)

SEARCH

MENU NAVIGATION