라틴어 문장 검색

Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel.
“이제 너희는 이 노래를 적은 다음, 이스라엘 자손들에게 가르쳐 그들의 입에서 떠나지 않게 하여라. 이 노래는 이스라엘 자손들에게 나의 증인이 될 것이다. (불가타 성경, 신명기, 31장19)
Sed tu si super ingenio illiussive de fabulis sive de proverbiis aliquid memoriter tenes, vellem renarrandome instrueres.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 89:5)
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat;
(아풀레이우스, 변명 48:7)
Sed Saxonica poemata die noctuque solers auditor, relatu aliorum saepissime audiens, docibilis memoriter retinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:5)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
Iam senio frigescentibus membris fervere animum tuum patriae caritate nec miror et laudo, teque non tantum tenere memoriter verum etiam vita ac moribus demonstrare, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus immo etiam libens accipio.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 1:1)
insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 8:2)
tamen nullo modo sufficit intellectus, ut in illam materiem agat sponte et memoriter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:2)
non magis, quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:3)
Item carmina facilius haerent et discuntur memoriter quam prosa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:8)
Itaque si scriptum aliquod vicies perlegeris, non tam facile illud memoriter disces quam si illud legas decies, tentando interim illud recitare, et ubi deficit memoria inspiciendo librum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:28)
Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장1)
plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장2)
obturbabant quidem patres specie detestandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장4)
obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui coeptaret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION