라틴어 문장 검색

Sed ubi deprehendi maior audacia potest quam illius qui totius hebdomadae tractu variis mercimonii lucris toto mentis intendit affectu, septima suae quietis die quaerat amoris vacare muneribus eiusque dehonestare mandata et ordines in hominibus ab antiquo statutos confundere?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:7)
Illud autem, quod de mercimoniis in contumeliam est mihi a vobis obiectum, si attentis mea curaveritis verba auribus percipere, sine omni dubitatione cognoscetis nullo mihi posse de iure nocere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:7)
Nam quod mercimoniorum honorabilia lucra diligenter attendo, contendo proprio generi deservire, quia talia studeo meis actibus exercere quae meae possunt naturae congruere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:8)
Quod autem mercimonii lucra effluenter largiaris, hoc te facit tui ordinis feminae amore dignissimum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:8)
Illud enim verum esse asseritur in rebus quae hominum mercimonio supponuntur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:8)
Mulieres enim tantum sui corporis volentes facere quaestum et quae publico sunt Veneris mercimonio prostitutae inferioris tantum impetunt solatia partis et superiora cuncta contemnunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:7)
In tali namque mercimonio ille dicitur competentiori foro mercari, qui quod optat pretio minori consequitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:3)
Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur,ita ut a posteriore parte, quae latior est, velut in caveam quadrupes possit induci, nec exire alia parte prohibentibus adversis axiculis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 2:2)
Ubi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 3:1)
Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:1)
Nam et fabricandis ingens est vacerris materiaecopia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:3)
Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 9:1)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
Miraris veteres, Vacerra, solos, Nec laudas nisi mortuos poetas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIX1)
Ignoscas petimus, Vacerra:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION