라틴어 문장 검색

Inter quas Apamia eminet, Mesene cognominata, et Teredon et Apollonia et Vologessia, hisque similes multae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:2)
accipe tu et lege, usque dum ego interloquar.
(아풀레이우스, 변명 78:14)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 63 66:1)
Eventurum enim aiunt, ut, quia pro varietate propositionum argumentorumque alius atque alius motus animi patiendus est, aliter atque aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et interloqui videantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 20:2)
Quantum ad advocatos qui caussas agunt, patientia et gravitas in caussis audiendis iustitiae est pars essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:2)
Ipse raro et breviter interlocutus multum me intra silentium tenui.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 6:3)
Sicine mihi interloquere?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 333)
Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insi- diosa capiamur.
(세네카, 행복론, Liber IV 121:4)
convenerat, ne interloquereris.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 59:3)
proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synhemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperbolaeon.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장25)
si non erit ampla magnitudine theatrum, media altitudinis transversa regio designetur et in ea tredecim cellae duodecim aequalibus intervallis distantes confornicentur, uti ea echea, quae supra scripta sunt, ad neten hyperbolaeon sonantia in cellis, quae sunt in cornibus extremis, utraque parte prima conlocentur, secunda ab extremis diatessaron ad neten diezeugmenon, tertia diatessaron ad paramesen, quarta ad neten synhemmenon, quinta diatessaron ad mesen, sexta diatessaron ad hypaten meson, in medio unum diatessaron ad hypaten hypaton.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장5)
in summa vero divisione et regione cellarum in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon fabricata vasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron ad diatonon , tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis diatessaron ad diatonon meson, quintis diatessaron ad diatonon hypaton, sextis diatessaron ad proslambanomenon, in medio ad mesen, quod ea et ad proslambanomenon diapason et ad diatonon hypaton diapente habet symphoniarum communitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION