라틴어 문장 검색

Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 6:1)
sed constitue eos super habitaculum testimonii et cuncta vasa eius et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt habitaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum habitaculi metabuntur.
너는 레위인들에게 증언판을 모신 성막과 모든 기물과 거기에 딸린 모든 물건을 맡겨라. 그들은 성막과 모든 기물을 날라야 하고, 성막을 보살피며 그 둘레에 진을 치고 살아야 한다. (불가타 성경, 민수기, 1장50)
Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.
이스라엘의 다른 자손들은 저마다 자기 진영 안에, 저마다 자기 부대의 깃발 아래 진을 치고, (불가타 성경, 민수기, 1장52)
Hi post habitaculum metabantur ad occidentem
게르손의 씨족들은 성막 뒤 서쪽에 진을 치게 되어 있었고, (불가타 성경, 민수기, 3장23)
Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de Asarenon usque Sephama;
동쪽 경계선은 먼저 하차르 에난에서 스팜까지 그어라. (불가타 성경, 민수기, 34장10)
qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
너희가 천막을 칠 곳을 찾아 주시려고, 또 너희가 갈 길을 보여 주시려고, 밤에는 불 속에서, 낮에는 구름 속에서 앞장서 가시는 주님을 너희는 믿지 않았다.’” (불가타 성경, 신명기, 1장33)
Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram.
이스라엘 자손들도 소집되어 양식을 지급받고는 그들을 치려고 나아갔다. 이스라엘 자손들은 아람군 앞에 진을 쳤으나, 들판을 가득 메운 아람군에 비하면 마치 작은 두 염소 떼 같았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 20장27)
Clamorem tollite, populi, et consternemini; et audite, universae procul terrae: accingimini et perterremini, accingimini et perterremini.
민족들아, 발악해 보아라. 그러나 질겁하고 말리라. 세상의 먼 나라들아, 모두 귀를 기울여라. 허리를 동여매어라. 그러나 질겁하고 말리라. 허리를 동여매어라. 그러나 질겁하고 말리라. (불가타 성경, 이사야서, 8장9)
Postquam hostilis impetus abscessit, quartae imminente lucis crepusculo, Francigenae, Lotharingi, Alemanni, Bawari, Flandrenses et universum genus Teutonicorum castra moverunt cum omnibus rebus sibi necessariis et spoliis Turcorum, et in vertice Nigrorum montium castra metati, hospitio pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:1)
hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 6:2)
ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 63:3)
Moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso, occupavere terras hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:4)
Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis, roboreque abietum magno, semitas invenere constratas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 9:1)
Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:3)
classis Romana milli et centum navium adveniens consternit Euphratem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION