라틴어 문장 검색

sed plurima ad fingendum credendumque materies in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexerant, securitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장15)
Atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum constitit adsuetaque infecit nube penates, protinus adtoniti fratrum sub pectore motus, gentilesque animos subiit furor aegraque laetis invidia atque parens odii metus, inde regendi saevus amor, ruptaeque vices iurisque secundi ambitus impatiens, et summo dulcius unum stare loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권38)
duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 190:1)
execrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 24:2)
Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium atque ibi interfici iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장1)
plerique Aethiopum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장6)
haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:3)
proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 105:2)
invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 1:3)
quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale in μισογύνωͺ Atili est, ut in hominum universum genus, quod accepimus de Timone qui μισάνθρωποσ appellatur, ut inhospitalitas est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 25:2)
me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 28)
Severitas siquidem metum incutit, asperitas odium parit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:15)
propius vero Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장6)
quae semper odio, tum et metu atrox ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non eo loci res suas agi ut de matrimonio certet, quamquam id sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a clientelis et servitiis Octaviae quae plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi quae vix bello evenirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장6)
et est de utroque exemplum conveniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 235)

SEARCH

MENU NAVIGATION