라틴어 문장 검색

Adfuit et Corbahan, princeps et caput militiae, qui in vehiculis cibariorum, qui in copiis et armis militum, qui in tentoriis et nimio apparatu [0485B] super omnes affluebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:3)
Dux ipse nisi confecto praelio non sumit lauream, nec miles arma deponit, nec stipendii mercedem adipiscitur, nisi hoste superato.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:12)
Laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio, conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 4:1)
Leptitanos quorum superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba inierant eumque armis militibus pecunia iuverant.
(카이사르, 아프리카 전기 97:4)
quae ille obtectus armis militum vitavit;
(카이사르, 내란기, 3권 19:10)
cum his Adiatunnus eruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum ad arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso impetravit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 22장3)
circum silvae paulatim adclives, quas tum Arminius inplevit, compendiis viarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum antevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장12)
omnium militum arma nobiscum sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장6)
Igitur navium militum armorum paratu strepere provinciae, sed nihil aeque fatigabat quam pecuniarum conquisitio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장1)
Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 10:1)
Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 28:1)
Itaque Graeci milites arma capiunt occisuri Bitonem, si daretur occasio:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 7:1)
At, qui in agris erant proximis flumini - frequentes autem vicos maxime in ripa habebant - ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 6:1)
His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 19:1)
254 Exercentur armis milites;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권20)

SEARCH

MENU NAVIGATION