라틴어 문장 검색

Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 1:1)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)
paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 122:1)
254 Exercentur armis milites;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권20)
aliquamdiū Brūtus cum exercitū in Asiā manēbat dum mīlitēsexercēbant et ad bellum sē parābant.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī1)
hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 223:1)
ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 25:1)
Milites interim in opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.
(카이사르, 아프리카 전기 26:10)
et exercebat ea res novos milites et hostium magna vis excipiebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 154:2)
harum novarum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia maritima interclusisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 287:1)
Verum rex, audita hac vociferatione, a latibulo et insidiis velociter exsurgens, militibus in tergo adfuit, plurimam caedem exercuit, quousque Sarraceni victi et attriti fugam arripientes, Sur viam remensi non prius portas introierunt quam ducenti ex eis capti et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:5)
bellum si quando umquam ante alias, tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt - Stena vocant Graeci - misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 48:1)
"Beatus ille qui procul negotiis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bubus exercet suis solutus omni faenore neque excitatur classico miles truci neque horret iratum mare forumque vitat et superba civium potentiorum limina."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 21)
militibus immunitas servaretur, nisi in iis quae veno exercerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장4)
is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION