라틴어 문장 검색

saxa multis locis praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur, militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam partem itineris conficerent.
(카이사르, 내란기, 1권 68:4)
introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui occiderant formidolosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장4)
et omnes ante militem inermes?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:15)
advocataque contione invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 656:2)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus extruebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 29장1)
"instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 25:4)
Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장11)
quem incautum improviso adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra vallum se possent, paventem primum in castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 412:1)
et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 433:1)
itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum ex fuga inermium ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia aut, quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac volneribus, sentire sese dissimularunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 598:1)
inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 497:1)
inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:3)
sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장5)
] post cum magnifico milite, urbes verbis qui inermus capit, conflixi atque hominem reppuli;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 936)

SEARCH

MENU NAVIGATION