라틴어 문장 검색

disce miles militare:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 2:3)
Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 1:1)
Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit ostendit:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장7)
pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장2)
Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.3)
et cum tributum conferri per non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 143:2)
At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodo certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.82)
placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 548:1)
supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites, signa militaria ad quadraginta unum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 512:1)
interim iuvenes militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 305:1)
[0457C] Hujus inter millia Rotgerus de Barnevilla, Everhardus de Poisat, milites in omni negotio militari laudabiles, signa praeferentes, equitatum regebant, quousque ad ipsum pontem praenotatum sine dilatione constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:5)
Pervenerat una Henricus de Ascha, miles nobilis et laude militari dignus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:9)
Hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 39장2)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)
si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION