라틴어 문장 검색

Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam,
그리하여 이스라엘의 부족들에서 각 지파마다 천 명씩 헤아리니, 전쟁에 나가려고 무장한 사람이 만 이천 명이 되었다. (불가타 성경, 민수기, 31장5)
Ad quos rex ait: " Quod vobis rectum videtur, hoc faciam ". Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
그러자 임금은 그들에게 “그러면 그대들 보기에 좋은 대로 하겠소.” 하고는, 모든 군사가 백 명씩, 천 명씩 출전하는 동안 성문 곁에 서 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장4)
et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum.
천 다릭에 해당하는 금 대접 스무 개, 그리고 금처럼 귀하고 빛나는 고급 청동 기물 둘이었다. (불가타 성경, 에즈라기, 8장27)
Exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 17:2)
primo attenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem, posteaque in integrum restitutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:3)
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:1)
Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et quingentenis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장22)
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
(카이사르, 내란기, 1권 9:3)
sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:2)
ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:2)
primum bimenstrem, secundum et nouissimum semenstres, tertium quadrimenstrem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 14장 1:2)
ille et militiae multis largitur honorem, semenstri digitos vatum circumligat auro:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII32)
iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 13:2)
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION