라틴어 문장 검색

Et dixit ad eos Ozias: " Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhuc dies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam super nos; non enim derelinquet nos in consummationem.
그때에 우찌야가 그들에게 말하였다. “형제들이여, 용기를 내십시오. 닷새만 더 견디어 냅시다. 그동안에 주 우리 하느님께서 당신의 자비를 다시 우리에게 돌리실 것입니다. 그분께서 우리를 마냥 내버려 두지는 않으실 것입니다. (불가타 성경, 유딧기, 7장30)
caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 343:2)
Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti atque erga pauperum curam inpigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis rettulit, cum adhuc esset adulescens et in his elemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:2)
A reo autem querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur animique ad misericordiam adlicientur et modice benevolentia iudicum conligetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:2)
misericordia, animus maternus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 170)
ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 313:2)
ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque animos audientium impleverat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장2)
ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 3:1)
[et] 'miserebitur' id est quod illi hostili animo fecerint ego misericordiae loco ducam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 644;64510)
Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:4)
Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 346)
Hic animus partim uxoris misericordia Devinctus, partim victus huius iniuriis, Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit Amorem, postquami par ingenium nactus est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2122)
Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:1)
misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:4)
Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION