라틴어 문장 검색

Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 5:1)
Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:1)
addidissemque eos qui 'etesiae' et 'prodromi' appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:2)
Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti.
(카이사르, 내란기, 3권 107:2)
at qui Parthis adventabant, facile arcebantur, cum alios incessus hostis clausisset, unum reliquum mare inter et extremos Albanorum montis aestas impediret, quia flatibus etesiarum implentur vada:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장7)
mare quoque etesiarum flatu in Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장6)
- Kentuckienses, de fluminis Mississippiensis libero usu Congressum orant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.3)
Dum haec geruntur, Kentuckienses multi Washingtonium Congressumque petebant, ut flumine Mississippiensi sibi uti liceret;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.15)
Hos tumultus sedare, Gallos a bello Hispanis inferendo deterrere, simulque, armis depositis, pro libero usu fluminis Mississippiensis cum Hispaniarum rege pacisci, Washingtonio contigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.18)
Et, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo nonagesimo quinto, foedus cum Hispaniarum rege ictum fuit, quo foedere, omnia quae de finibus fluminisque Mississippiensis usu petebant Americani, facillime ab Hispanis concedebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.23)
Rerum harum maxima, navigatio, nempe, fluminis Mississippiensis, cujus causa, legati multi ultro citroque missi fuerant, tandem finita.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.26)
Flumen Mississippiense navigare, consensu tandem Hispaniae impetrato, civibus Americanis plene licuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.35)
inde loci sequitur Calor aridus et comes una pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:11)
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:6)
fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION