라틴어 문장 검색

tu credis amorem, tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas, si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI141)
misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur tetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris.
(아풀레이우스, 변명 6:4)
quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare.
(아풀레이우스, 플로리다 15:18)
ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso arripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum pullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter.
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:2)
Quam super inuectus furiosus hic et uir ineptus, Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:19)
cui labella mordebis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 817)
iocum me putat esse moecha turpis et negat mihi vestra reddituram pugillaria, si pati potestis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 422)
Torquatus volo parvulus matris e gremio suae porrigens teneras manus dulce rideat ad patrem semihiante labello.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6180)
" roseis ut huic labellis sonitus citus abiit geminas deorum ad aures nova nuntia referens, ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6329)
non ingrata tamen frustra munuscula divis promittens tacito succendit vota labello.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:1)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b14)
Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella Hiberna fiant candidiora nive, mane domo cum exis et cum te octava quiete e molli longo suscitat hora die?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 801)
nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tanquam commictae spurca saliva lupae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 994)
"Comica nonne vides ipsum reprehendere verba, tum quia femineo resonant ut trita labello, tum quia Castalias, pudet acceptare sorores?"
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION