라틴어 문장 검색

nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:24)
Rursus, aliquando Sibyllae licitationibus assimilatur, quae primo plenas offert merces, mox partes aliquas consumens integrum tamen pretium postulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:3)
Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 34장3)
solebat et inaequalissimarum rerum sortes et auersas tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque casu spem mercantium uel frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:3)
magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 3:3)
quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:3)
genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 15 8:1)
Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere gentium ius est !
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 62:3)
Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:2)
motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse, integramque in Aventinum, aeternam sedem suam quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem qui voverat Camillus dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 257:2)
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:1)
sive enim abscedant, cui dubium esse quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 164:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION