라틴어 문장 검색

Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur impensior, ut qualibet concideret strage.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 3:2)
At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:2)
Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 161)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
"quae vincula tandem, pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis, lilia luteolis interlucentia sertis et ferrugineo vernantes flore coronas?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 194)
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.36)
Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Maenius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 409:3)
Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus - Agor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2305)
Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, ut ipsa mollicula est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 895)
mollia luteola p. v. c. 'mollia vaccinia pingit', id est componit, 'de caltha luteola'. nam nisi 'luteola' septimus sit ca- sus, non stat versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 501)

SEARCH

MENU NAVIGATION