라틴어 문장 검색

Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;
그러자 악마는 예수님을 높은 곳으로 데리고 가서 한순간에 세계의 모든 나라를 보여 주며, (불가타 성경, 루카 복음서, 4장5)
Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum.
누가 폭넓은 경험을 원하는가? 지혜는 과거를 알고 미래를 예측하며 명언을 지어 내고 수수께끼를 풀 줄 알며 표징과 기적을, 시간과 시대의 변천을 미리 안다. (불가타 성경, 지혜서, 8장8)
Dixit autem eis: " Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
그러자 예수님께서 그들에게 이르셨다. “그때와 시기는 아버지께서 당신의 권한으로 정하셨으니 너희가 알 바 아니다. (불가타 성경, 사도행전, 1장7)
Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo:
하늘 아래 모든 것에는 시기가 있고 모든 일에는 때가 있다. (불가타 성경, 코헬렛, 3장1)
Ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento temporis (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:19)
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 1:1)
"nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:17)
Iussit itaque apprehendi (eodem quasi temporis momento) Ioannem Ratcliffum dominum Fitzwaterum, Simonem Mountfortum, Thomam Thwaitum equites auratos, Guilielmum Daubeneum, Robertum Ratcliffum, Thomas Cressenorum, et Thomam Astwodum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:3)
Atque eodem temporis momento dum coniuratio ista iniretur (quasi etiam illud ipsum regis industria effectum esset) in fatis erat ut adulterinus quidam comes Warwici prodieret, calcearii filius cui nomen erat Radulphus Wilfordus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:8)
quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:16)
Est itaque aliquod momentum temporis, et aliquod intervallum loci, in quibus ista virtus sive actio haeret in medio inter duo illa corpora quae motum cient.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:7)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
Eae mensurant naturam per momenta temporis, quemadmodum Instantiae Virgae per gradus spatii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:3)
quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:3)
Sed qui remotis e municipiis severaque adhuc et antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas provincias lascivia inexperti officio legationum aut privata utilitate advenerant, neque aspectum illum tolerare neque labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis fatiscerent, turbarent gnaros ac saepe a militibus verberarentur, qui per cuneos stabant ne quod temporis momentum impari clamore aut silentio segni praeteriret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION