라틴어 문장 검색

Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.
재물은 진노의 날에 소용이 없지만 의로움은 죽음에서 구해 준다. (불가타 성경, 잠언, 11장4)
nam ideo Tisiphone dicta est, quasi [ulturae] mortis ultio, quae dicitur graece τίσισ φόνου. et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4525)
nam ideo Tisiphone dicta est, quasi cui cura est τίσισ φόνου, id est mortis ultio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4536)
Ultio de morte triumphat;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:13)
et, si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:27)
pallas inmolat et ad suae mortis et ad rupti foederis ultionem, te tamquam hostiam inmolat Pallas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9491)
sed, divina ultione et percussione praeventus, subitanea morte suffocatus exspiravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:2)
complices vero illius, quibus non indulsimus, in manu vestra sive ad mortem, sive ad vitam habeantur in ultione sanguinis patris, cum ab hac obsidione primum pedem averterimus, et noster exercitus in sua reditum paraverit, Vobis autem in omnibus commodis vestris manus mea non deficiet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:6)
Quid tamen de tam conspiratis umquam denotatis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 3:1)
Illis vero, viso mortis periculo, non prius ad equos recurrendi ulla fuit facultas, quam sex percussi in ultionem capitis Rotgeri, ante muros decollati, sua capita gladio amiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:4)
quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 274:1)
illa spe ultionis oblata parat accusatores ex clientibus suis, Iturium et Calvisium, non vetera et saepius iam audita deferens, quod Britannici mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destinavisse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장5)
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris".
그러나 선과 악을 알게 하는 나무에서는 따 먹으면 안 된다. 그 열매를 따 먹는 날, 너는 반드시 죽을 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 2장17)
Dixit autem serpens ad mulierem: "Nequaquam morte moriemini!
그러자 뱀이 여자에게 말하였다. “너희는 결코 죽지 않는다. (불가타 성경, 창세기, 3장4)
septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies".
카인을 해친 자가 일곱 곱절로 앙갚음을 받는다면 라멕을 해친 자는 일흔일곱 곱절로 앙갚음을 받는다." (불가타 성경, 창세기, 4장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION