라틴어 문장 검색

laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
ille domum glandes excussaque mora rubetis portat et arsuris arida ligna focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권349)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras dicitur ultoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:2)
illum turgentis sanie portenta rubetae et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, et strigis inventae per busta iacentia plumae, cinctaque funesto lanea vitta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 618)
in morso aequales videant mea vulnera collo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 89)
ungue meam morso saepe querere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 253)

SEARCH

MENU NAVIGATION