라틴어 문장 검색

sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
illa iacens ad verba oculos sine lumine movit visaque concussa dicta probare coma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권551)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
Ni stabili nexu, concordi federe, pace Perpetua uicibusque meis elementa ligassem, Intestinus adhuc strepitus primordia rerum Dissona concuteret germanaque bella mouerent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:10)
nam tota fere tum tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:18)
Sed nocte fugata, Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:38)
Sallustius "venti per cava terrae citati", Lucanus "quaerentem erumpere ventum credidit". alii aquam dicunt genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vas aquae, ut dicit Lucretius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4793)
dein concuti ferrum, vincula moveri.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:2)
" Movit caput aequoreus rex concussitque suis omnes adsensibus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:18)
frigus uti nostros penitus cum venit in artus, concutit invitos cogens tremere atque movere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:6)
Concuteret terras, orbemque a sede moveret, Si solida Libye compage et pondere duro Clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:34)
ergo 'concuteret aegida atque per eam nimbos moveret'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3548)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)
Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo, iubeoque tremescere montes et mugire solum manesque exire sepulcris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:7)
Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucve sine ratione moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장374)

SEARCH

MENU NAVIGATION